monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 9
Erubescat calumniator meus, dicens me prima damnare matrimonia, quando legit, 'Non damno digamos, et trigamos, et si dici potest, octogamos.' Aliud est non damnare, aliud praedicare: aliud est veniam concedere, aliud laudare virtutem. Si autem durus in eo videor, quia dixi: 'quidquid aequaliter licet, aequali lance pensandum est;' puto non me crudelem iudicabit et rigidum, qui alia loca virginitati et nuptiis, alia trigamis, et octogamis, et poenitentibus legerit praeparata. Christum in carne virginem, in spiritu monogamum, quod unam haberet Ecclesiam, noster in reliquis sermo testatus est: et crediti sumus nuptias condemnare! Damnare dicor nuptias, cuius hic sermo est? Nullique dubium est, 'Sacerdotes de Aaron et Eleazar et Phinees stirpe generatos; qui cum et ipsi uxores habuerint, recte nobis opponerentur, si errore Encratitarum ducti contenderemus matrimonia reprobanda.' Tatianum Encratitarum principem, qui abiicit matrimonia, reprehendimus, et ipsi nuptias condemnamus? Rursumque ubi virgines, et viduas comparo, quid de nuptiis senserim; et quomodo tres gradus virginitatis, viduitatisque vel continentiae et coniugii fecerim, declarant ipsa quae scripta sunt. 'Non nego beatas esse viduas, quae ita post baptismum manserint: nec illarum detraho merito, quae cum viris in castitate perdurant: sed sicut hae maioris praemii apud Deum sunt, quam nuptae coniugali officio servientes: ita et ipsae aequo patiantur animo, virginitatem sibi praeferri.'